Encontrados 25 resultados para: fluctus

  • Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam, (Liber Sapientiae 14, 3)

  • Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)

  • Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris; (Liber Ecclesiasticus 29, 24)

  • Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 51, 15)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud”. (Liber Ieremiae 5, 22)

  • Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)

  • Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. (Liber Ieremiae 46, 8)

  • Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)

  • Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina