Encontrados 248 resultados para: fornacem ignis

  • Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis”. (Prophetia Danielis 3, 6)

  • si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 11)

  • Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea?”. (Prophetia Danielis 3, 15)

  • Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit. (Prophetia Danielis 3, 17)

  • et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis; (Prophetia Danielis 3, 20)

  • et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis; (Prophetia Danielis 3, 21)

  • itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)

  • Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi). (Prophetia Danielis 3, 23)

  • Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait: (Prophetia Danielis 3, 25)

  • Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis, (Prophetia Danielis 3, 46)

  • et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem (Prophetia Danielis 3, 47)

  • et erupit et incendit, quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis. (Prophetia Danielis 3, 48)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina