Encontrados 25 resultados para: forsitan

  • Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 55, 13)

  • Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram; (Liber Psalmorum 124, 4)

  • forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes. (Liber Psalmorum 124, 5)

  • Si dixero: “Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me”, (Liber Psalmorum 139, 11)

  • ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)

  • Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)

  • Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)

  • Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)

  • Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)

  • Dicebant ergo ei: “Ubi est Pater tuus?”. Respondit Iesus: “Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)

  • Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)

  • apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina