Encontrados 21 resultados para: fortitudinis
Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)
universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum. (Liber I Paralipomenon 29, 30)
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)
Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. (Liber Psalmorum 61, 4)
In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. (Liber Psalmorum 62, 8)
Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. (Liber Psalmorum 132, 8)
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens. (Liber II Maccabaeorum 6, 31)
Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum. (Liber Proverbiorum 10, 15)
Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae; (Liber Ecclesiasticus 6, 30)
et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; (Liber Isaiae 11, 2)
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, (Liber Isaiae 17, 9)