Encontrados 37 resultados para: fortium

  • A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. (Liber Ieremiae 8, 16)

  • Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium”. (Liber Ieremiae 15, 21)

  • a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, (Liber Ieremiae 47, 3)

  • Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. (Liber Ieremiae 48, 41)

  • Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis”. (Liber Ieremiae 49, 22)

  • in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam; violentissimae gentium omnium hae et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur omnis pompa eius. (Prophetia Ezechielis 32, 12)

  • et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes; (Prophetia Ezechielis 39, 18)

  • Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. (Prophetia Osee 10, 13)

  • Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)

  • Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum. (Prophetia Nahum 2, 6)

  • Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium. (Prophetia Zachariae 9, 13)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina