Encontrados 128 resultados para: fratrem

  • et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti. (Liber Ieremiae 9, 4)

  • et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos”. (Liber Ieremiae 13, 14)

  • Haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: “Quid respondit Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”. (Liber Ieremiae 23, 35)

  • cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)

  • Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius”. (Liber Ieremiae 31, 34)

  • Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam. (Liber Ieremiae 34, 14)

  • coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. (Prophetia Ezechielis 24, 23)

  • Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. (Prophetia Ezechielis 33, 30)

  • Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. (Prophetia Ezechielis 38, 21)

  • Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non habuit: in quibus contaminabuntur. (Prophetia Ezechielis 44, 25)

  • In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. (Prophetia Osee 12, 4)

  • Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione. (Prophetia Ioel 2, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina