Encontrados 413 resultados para: fratres

  • Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel. (Actus Apostolorum 7, 23)

  • Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)

  • Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?”. (Actus Apostolorum 7, 26)

  • Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)

  • Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)

  • Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, (Actus Apostolorum 13, 38)

  • Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres. (Actus Apostolorum 14, 2)

  • Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri”. (Actus Apostolorum 15, 1)

  • Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina