Encontrados 413 resultados para: fratres

  • Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)

  • Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres. (Epistula ad Romanos 16, 14)

  • Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; (Epistula ad Romanos 16, 17)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. (Epistula I ad Corinthios 1, 11)

  • Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)

  • Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)

  • Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo. (Epistula I ad Corinthios 3, 1)

  • Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)

  • Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)

  • Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, (Epistula I ad Corinthios 7, 29)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina