Encontrados 26 resultados para: fructu
Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; (Liber Genesis 3, 2)
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)
Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”. (Liber Genesis 30, 2)
Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi. (Liber Deuteronomii 28, 11)
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. (Liber Deuteronomii 30, 9)
Rigas montes de cenaculis tuis, de fructu operum tuorum satias terram. (Liber Psalmorum 104, 13)
Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 132, 11)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia. (Liber Proverbiorum 13, 2)
De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. (Liber Proverbiorum 31, 16)