Encontrados 6 resultados para: fuerimus

  • Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)

  • Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”. (Liber Thobis 8, 21)

  • Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, (Liber Psalmorum 44, 21)

  • Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; (Liber Sapientiae 2, 2)

  • Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 21)

  • quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina