Encontrados 54 resultados para: gaudio

  • Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. (19a) Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. (Liber Esther 9, 19)

  • quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum. (Liber Psalmorum 21, 7)

  • Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”. (Liber Psalmorum 126, 2)

  • Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis; (Liber II Maccabaeorum 15, 28)

  • Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)

  • Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo; (Liber Proverbiorum 23, 24)

  • Dixi ego in corde meo: “Veni, tentabo te gaudio: fruere bo nis”; et ecce hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)

  • De risu dixi: “Insania” et de gaudio: “Quid prodest?”. (Liber Ecclesiastes 2, 2)

  • Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina