Encontrados 35 resultados para: gentis

  • in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec: (Liber I Maccabaeorum 14, 28)

  • Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)

  • Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. (Liber I Maccabaeorum 14, 32)

  • Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus”. (Liber I Maccabaeorum 14, 47)

  • Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti, (Liber I Maccabaeorum 15, 1)

  • et erant continentes hunc modum: “Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 15, 2)

  • benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere. (Liber II Maccabaeorum 4, 2)

  • Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo, (Liber II Maccabaeorum 12, 5)

  • Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 10)

  • Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et a diebus suis habentur in laudibus. (Liber Ecclesiasticus 44, 7)

  • Statuit illum in testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria (Liber Ecclesiasticus 45, 8)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina