Encontrados 156 resultados para: gentium
Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 15)
et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 38, 23)
Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum, (Prophetia Ezechielis 39, 27)
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium. (Prophetia Sophoniae 2, 11)
Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 7)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui. (Prophetia Aggaei 2, 22)
et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. (Prophetia Zachariae 2, 4)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. (Prophetia Zachariae 14, 14)
Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 19)
“Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)
Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 5)