Encontrados 22 resultados para: gregibus

  • Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. (Liber I Samuelis 15, 9)

  • et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)

  • Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia. (Liber II Paralipomenon 35, 7)

  • Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. (Liber Psalmorum 50, 9)

  • Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium, (Liber Psalmorum 78, 70)

  • Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. (Liber Isaiae 17, 2)

  • ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 36, 38)

  • In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis. (Prophetia Osee 5, 6)

  • Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. (Prophetia Michaeae 5, 7)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina