Encontrados 44 resultados para: gyrum

  • Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu, et Gammadii erant in turribus tuis. Clipeos suos suspenderunt in muris tuis per gyrum; ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 27, 11)

  • quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)

  • Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 24)

  • Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum. (Prophetia Ezechielis 40, 16)

  • strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora ostii; (Prophetia Ezechielis 41, 16)

  • Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. (Prophetia Ezechielis 42, 17)

  • ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. (Prophetia Ezechielis 45, 2)

  • Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter parietes per gyrum. (Prophetia Ezechielis 46, 23)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina