Encontrados 30 resultados para: habebis

  • Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt. (Liber Deuteronomii 28, 40)

  • Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, (Liber Iosue 17, 17)

  • Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. (Liber I Samuelis 10, 5)

  • Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis”. (Liber Esdrae 4, 16)

  • Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)

  • Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)

  • Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos. (Liber Iob 22, 21)

  • Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos? (Liber Iob 39, 11)

  • quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. (Liber Proverbiorum 4, 12)

  • non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem? (Liber Proverbiorum 27, 24)

  • Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. (Liber Isaiae 14, 20)

  • Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis. (Liber Ieremiae 2, 37)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina