Encontrados 251 resultados para: hanc

  • cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem. (Liber II Maccabaeorum 11, 25)

  • Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)

  • Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. (Liber Ecclesiastes 7, 14)

  • Hanc quoque sub sole vidi sapientiam et probavi maximam: (Liber Ecclesiastes 9, 13)

  • Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)

  • Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii. (Liber Sapientiae 8, 9)

  • Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; (Liber Sapientiae 8, 10)

  • Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. (Liber Sapientiae 8, 13)

  • Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. (Liber Isaiae 37, 33)

  • In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina