Encontrados 148 resultados para: holocaustum

  • qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. (Liber Esdrae 8, 35)

  • ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 34)

  • Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)

  • Quoniam pusillum omne sacrum ad odorem suavitatis, et minimus omnis adeps in holocaustum tibi. Qui autem timet Dominum, magnus apud eum semper. (Liber Iudith 16, 16)

  • Ut autem venerunt in Ierusalem, adoraverunt Deum; et, postquam mundatus est populus, rettulerunt holocaustum Domino et voluntaria sua et munera. (Liber Iudith 16, 18)

  • Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)

  • Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat. (Liber Psalmorum 20, 4)

  • Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti, (Liber Psalmorum 40, 7)

  • Non enim sacrificio delectaris; holocaustum, si offeram, non placebit. (Liber Psalmorum 51, 18)

  • Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. (Liber Isaiae 40, 16)

  • Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. (Liber Ieremiae 17, 26)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina