Encontrados 10 resultados para: homicida

  • Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur. (Liber Numeri 35, 18)

  • debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)

  • Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur. (Liber Numeri 35, 30)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)

  • Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur. (Liber Iob 24, 14)

  • Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. (Liber II Maccabaeorum 9, 28)

  • Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)

  • Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; (Epistula I Petri 4, 15)

  • Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina