Encontrados 224 resultados para: hominum

  • plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. (Liber Ecclesiasticus 3, 25)

  • Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)

  • Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • Dentes leonis dentes eorum interficientes animas hominum. (Liber Ecclesiasticus 21, 3)

  • et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, (Liber Ecclesiasticus 23, 27)

  • et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)

  • Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)

  • Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum. (Liber Ecclesiasticus 36, 25)

  • Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: (Liber Ecclesiasticus 39, 31)

  • Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)

  • et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas: (Liber Ecclesiasticus 42, 1)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina