Encontrados 162 resultados para: honore gratiam

  • Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)

  • Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)

  • Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)

  • Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)

  • collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, (Actus Apostolorum 11, 23)

  • Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”. (Actus Apostolorum 15, 11)

  • Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; (Actus Apostolorum 18, 27)

  • Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum. (Actus Apostolorum 24, 27)

  • postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via. (Actus Apostolorum 25, 3)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina