Encontrados 398 resultados para: igitur

  • si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi”. (Prophetia Danielis 2, 6)

  • Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 7)

  • “Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda? (Prophetia Danielis 5, 13)

  • Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; (Prophetia Danielis 6, 4)

  • Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam. (Prophetia Danielis 13, 33)

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 20)

  • Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)

  • Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)

  • Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina