Encontrados 68 resultados para: illuc
Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; (Evangelium secundum Lucam 12, 18)
Respondentes dicunt illi: “Ubi, Domine?”. Qui dixit eis: “Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae”. (Evangelium secundum Lucam 17, 36)
Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo (Evangelium secundum Lucam 21, 2)
Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 2)
Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 3)
Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. (Actus Apostolorum 17, 13)
cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. (Epistula ad Romanos 15, 24)