Encontrados 8 resultados para: immisit

  • Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; (Liber Genesis 2, 21)

  • Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis Dominus leones, qui interficiebant inter eos. (Liber II Regum 17, 25)

  • Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: “Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae”. (Liber II Regum 17, 26)

  • Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)

  • Pharetram enim suam aperuit et afflixit me et frenum in os meum immisit. (Liber Iob 30, 11)

  • Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. (Liber Psalmorum 40, 4)

  • Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem, (Liber Sapientiae 19, 4)

  • MEM. De excelso misit ignem, in ossa mea immisit eum; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die maerore confectam. (Lamentationes 1, 13)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina