Encontrados 133 resultados para: ingressus
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam. (Liber Genesis 7, 13)
Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, (Liber Genesis 12, 14)
Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. (Liber Genesis 16, 4)
At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)
Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)
Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”. (Liber Genesis 27, 18)
Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis. (Liber Genesis 31, 33)
Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. (Liber Genesis 38, 2)
vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)
et secundum verba haec locuta est: “Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi; (Liber Genesis 39, 17)