Encontrados 56 resultados para: iniquitate

  • In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. (Prophetia Ezechielis 28, 18)

  • Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 8)

  • Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 33, 9)

  • Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi. (Prophetia Ezechielis 39, 23)

  • Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens propositiones; (Prophetia Danielis 8, 23)

  • Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)

  • Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Prophetia Osee 14, 2)

  • qui aedificatis Sion in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate. (Prophetia Michaeae 3, 10)

  • Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. (Prophetia Michaeae 6, 12)

  • Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate! (Prophetia Habacuc 2, 12)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina