Encontrados 10 resultados para: inveniat

  • Et illa dixit: “Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius. (Liber I Samuelis 1, 18)

  • Ait autem David ad Abisai: “Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos”. (Liber II Samuelis 20, 6)

  • Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. (Liber Iob 16, 18)

  • Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. (Liber Psalmorum 36, 3)

  • ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat”. (Liber Psalmorum 68, 24)

  • In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. (Liber Ecclesiastes 7, 14)

  • Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 13)

  • ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. (Evangelium secundum Marcum 13, 36)

  • “Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)

  • Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? (Evangelium secundum Lucam 15, 8)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina