Encontrados 799 resultados para: ira
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)
Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! (Epistula ad Romanos 5, 9)
Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; (Epistula ad Romanos 9, 22)
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, (Epistula ad Galatas 5, 20)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. (Epistula ad Ephesios 2, 3)
Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, (Epistula ad Ephesios 4, 26)
Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. (Epistula ad Ephesios 4, 31)