Encontrados 31 resultados para: irritum

  • Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? (Liber Iob 40, 8)

  • Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus. (Liber I Maccabaeorum 11, 36)

  • et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea; (Liber I Maccabaeorum 14, 44)

  • qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. (Liber I Maccabaeorum 14, 45)

  • Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam; irritum fecit pactum, reiecit testes, non reputavit homines. (Liber Isaiae 33, 8)

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. (Liber Ieremiae 14, 21)

  • non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 32)

  • “Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, (Liber Ieremiae 33, 20)

  • et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis. (Liber Ieremiae 33, 21)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti, qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. (Prophetia Ezechielis 16, 59)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina