Encontrados 21 resultados para: iudicare

  • At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum?”. (Liber I Regum 3, 9)

  • Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. (Liber I Paralipomenon 16, 33)

  • Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?”. (Liber II Paralipomenon 1, 10)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra. (Liber Psalmorum 10, 18)

  • a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua. (Liber Psalmorum 96, 13)

  • a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate. (Liber Psalmorum 98, 9)

  • Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina