Encontrados 206 resultados para: iustitiam Dei propitiationem peccare

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! (Liber Isaiae 5, 23)

  • Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)

  • Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. (Liber Isaiae 26, 10)

  • Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. (Liber Isaiae 29, 21)

  • Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. (Liber Isaiae 42, 21)

  • quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam”. (Liber Isaiae 45, 8)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)

  • Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)

  • Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. (Liber Isaiae 51, 1)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina