Encontrados 63 resultados para: labia
In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. (Liber Proverbiorum 10, 19)
Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)
Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa. (Liber Proverbiorum 10, 32)
Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei. (Liber Proverbiorum 12, 22)
In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos. (Liber Proverbiorum 14, 3)
Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae. (Liber Proverbiorum 14, 7)
Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum non rectum erit. (Liber Proverbiorum 15, 7)
Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur. (Liber Proverbiorum 16, 13)
Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. (Liber Proverbiorum 16, 30)
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si compresserit labia sua, intellegens. (Liber Proverbiorum 17, 28)
Labia stulti miscent se rixis, et os eius plagas provocat. (Liber Proverbiorum 18, 6)
Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius. (Liber Proverbiorum 18, 7)