Encontrados 1011 resultados para: laetitia David
Et nuntiaverunt domui David dicentes: “Requievit Syria super Ephraim”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)
Et dixit: “Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 6)
Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)
Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. (Liber Isaiae 16, 10)
et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. (Liber Isaiae 22, 9)
et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)
Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)
clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. (Liber Isaiae 24, 11)
Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur; (Liber Isaiae 29, 1)
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel. (Liber Isaiae 30, 29)
et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)