Encontrados 79 resultados para: lapidem

  • Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. (Liber Proverbiorum 26, 27)

  • nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. (Liber Ecclesiasticus 22, 25)

  • Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)

  • Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)

  • et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem. (Liber Isaiae 8, 14)

  • Idcirco haec dicit Dominus Deus: “Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur. (Liber Isaiae 28, 16)

  • Et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 26)

  • Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium Euphraten (Liber Ieremiae 51, 63)

  • Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 22)

  • Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, (Prophetia Aggaei 2, 15)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina