Encontrados 4 resultados para: laudo
Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis”. (Prophetia Danielis 2, 23)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! (Epistula I ad Corinthios 11, 22)