Encontrados 9 resultados para: leaena
Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)
Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat”. (Liber Numeri 23, 24)
Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit!”. (Liber Numeri 24, 9)
Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena. (Liber Iob 28, 8)
Dicit piger: “Leaena est in via, et leo in plateis”. (Liber Proverbiorum 26, 13)
et dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in medio leunculorum, enutrivit catulos suos. (Prophetia Ezechielis 19, 2)
Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor. (Prophetia Osee 13, 7)