Encontrados 27 resultados para: levavi

  • Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium; (Prophetia Ezechielis 20, 15)

  • Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)

  • et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas. (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt; (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)

  • “Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Et levavi oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum habens cornua et cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in postero. (Prophetia Danielis 8, 3)

  • et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo; (Prophetia Danielis 10, 5)

  • Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)

  • Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 5)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina