Encontrados 109 resultados para: ligna

  • Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)

  • Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis. (Liber Ecclesiastes 10, 9)

  • Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna. (Liber Ecclesiasticus 8, 4)

  • Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)

  • Et nuntiaverunt domui David dicentes: “Requievit Syria super Ephraim”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)

  • Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)

  • Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. (Liber Isaiae 44, 14)

  • Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. (Liber Isaiae 55, 12)

  • Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina