Encontrados 86 resultados para: locus

  • Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: “Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)

  • et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; (Liber I Maccabaeorum 8, 4)

  • ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi”. (Liber I Maccabaeorum 10, 73)

  • Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)

  • Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat; (Liber II Maccabaeorum 2, 7)

  • et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 18)

  • Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus. (Liber II Maccabaeorum 12, 7)

  • humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. (Liber Ecclesiasticus 13, 27)

  • Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt. (Liber Isaiae 7, 23)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina