Encontrados 16 resultados para: luctus

  • Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat. (17a) Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam (17b) et dixit: “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. (17c) Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. (17d) Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur; (17e) Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. (17f) Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel; (17g) hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus. (17h) Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! (17i) Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam. (17k) Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti. (17l) Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium”. (17m) Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (17n) Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat. (17o) Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. (17p) Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit: (17q) “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine, (17r) quoniam periculum in manu mea est. (17s) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti. (17t) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti. (17u) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. (17v) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti. (17x) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. (17y) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim. (17z) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti. (17aa) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem. (17bb) Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus. (17cc) Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum. (17dd) Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi. (17ee) Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo. (17ff) Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona. (17gg) Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei. (17hh) Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. (17ii) Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. (17kk) Appare, Domine; manifestare, Domine!”. (Liber Esther 4, 17)

  • Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. (Liber Proverbiorum 14, 13)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. (Liber Ecclesiastes 7, 4)

  • Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)

  • Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)

  • dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem; (Liber Ecclesiasticus 26, 8)

  • Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)

  • Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)

  • Haec dicit Dominus: “Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt”. (Liber Ieremiae 31, 15)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina