Encontrados 334 resultados para: magna tribulationis

  • Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita. (Liber II Paralipomenon 2, 8)

  • Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. (Liber II Paralipomenon 15, 14)

  • Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: “Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi”. (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)

  • Reversusque est omnis vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis; (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam; (Liber II Paralipomenon 21, 14)

  • Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde. (Liber II Paralipomenon 30, 13)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina