Encontrados 297 resultados para: magna
ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)
cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)
dixit magna voce: “Surge super pedes tuos rectus!”. Et exsilivit et ambulabat. (Actus Apostolorum 14, 10)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; (Actus Apostolorum 15, 7)
Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus”. (Actus Apostolorum 16, 28)
Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae. (Actus Apostolorum 17, 4)
His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: “Magna Diana Ephesiorum!”; (Actus Apostolorum 19, 28)
Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “Magna Diana Ephesiorum”. (Actus Apostolorum 19, 34)
et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)
Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”. (Actus Apostolorum 26, 24)
quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; (Epistula II ad Timotheum 2, 20)