Encontrados 24 resultados para: malus
Dixeruntque servi Saul ad eum: “Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)
Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras”. (Liber I Samuelis 16, 16)
Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)
Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. (Liber I Samuelis 18, 10)
Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. (Liber I Samuelis 19, 9)
Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)
Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum. (Liber I Paralipomenon 2, 3)
Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. (Liber Iob 21, 30)
Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur. (Liber Proverbiorum 11, 21)
Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur. (Liber Proverbiorum 13, 20)
Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci. (Liber Proverbiorum 17, 4)