Encontrados 46 resultados para: manet

  • Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)

  • Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)

  • et filii eorum propter illos. Usque in aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. (Liber Ecclesiasticus 44, 13)

  • Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. (Liber Isaiae 40, 8)

  • Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)

  • Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)

  • Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 35)

  • Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)

  • Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)

  • Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)

  • Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina