Encontrados 194 resultados para: martyrium fide virtute

  • Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)

  • Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)

  • Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)

  • In omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua conserva vias eius. (Liber Ecclesiasticus 6, 27)

  • Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas. (Liber Ecclesiasticus 7, 32)

  • Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; (Liber Ecclesiasticus 11, 12)

  • et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute. (Liber Ecclesiasticus 17, 2)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina