Encontrados 26 resultados para: mons

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”. (Liber Ieremiae 31, 23)

  • Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. (Liber Ieremiae 51, 25)

  • Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. (Prophetia Michaeae 3, 12)

  • Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi. (Prophetia Michaeae 4, 1)

  • Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! (Prophetia Zachariae 4, 7)

  • Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis. (Prophetia Zachariae 8, 3)

  • Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)

  • Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: (Evangelium secundum Lucam 3, 5)

  • Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina