Encontrados 216 resultados para: mortuus

  • Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?”. (Liber II Samuelis 19, 11)

  • Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)

  • Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis. (Liber I Regum 2, 46)

  • Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. (Liber I Regum 3, 19)

  • Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. (Liber I Regum 3, 20)

  • Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram”. (Liber I Regum 3, 21)

  • Responditque altera mulier: “Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est”. E contrario illa dicebat: “Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit”. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)

  • Tunc rex ait: “Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit””. (Liber I Regum 3, 23)

  • Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. (Liber I Regum 12, 18)

  • Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: “Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est; iuxta ossa eius ponite ossa mea. (Liber I Regum 13, 31)

  • Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. (Liber I Regum 14, 17)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina