Encontrados 28 resultados para: multitudinis

  • Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)

  • Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem. (Liber II Maccabaeorum 3, 21)

  • ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)

  • considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)

  • Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)

  • et ne dicas: “Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur”; (Liber Ecclesiasticus 5, 6)

  • Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo. (Liber Ecclesiasticus 44, 20)

  • Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli; (Liber Isaiae 13, 4)

  • Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. (Liber Baruch 4, 34)

  • Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 42)

  • Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog. (Prophetia Ezechielis 39, 11)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina