Encontrados 81 resultados para: multitudo

  • Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat. (Liber Esdrae 10, 12)

  • Insuper excussi sinum meum et dixi: “Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!”. Et dixit universa multitudo: “Amen!”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)

  • Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, (Liber Nehemiae 7, 66)

  • Et reversus est postea in Nineven ipse et commixtura eius, multitudo hominum pugnatorum multa valde. Et erat ibi requiescens et epulans ipse et virtus eius per dies centum viginti. (Liber Iudith 1, 16)

  • Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. (Liber Iudith 2, 16)

  • et dixit eis: “Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum? (Liber Iudith 5, 3)

  • Et paraverunt se in illa die omnis vir potens eorum; et virtus eorum virorum bellatorum erat centum septuaginta milia peditum et equitum duodecim milia, praeter impedimenta et viros, qui erant pedites in eis, multitudo magna valde. (Liber Iudith 7, 2)

  • Filii autem Israel regressi a caede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestri multa spolia possederunt; multitudo enim magna erat. (Liber Iudith 15, 7)

  • Venit Assur a montibus, a borra, venit in milibus virtutum suarum, quorum multitudo obturavit torrentes, et equitatus ipsorum texit colles. (Liber Iudith 16, 3)

  • Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam. (Liber Iob 32, 7)

  • Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. (Liber Iob 36, 18)

  • Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. (Liber Psalmorum 31, 20)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina