Encontrados 79 resultados para: multum

  • Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum; (Liber I Maccabaeorum 16, 11)

  • Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur; (Liber II Maccabaeorum 6, 1)

  • Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • Respondentem vero Oniam dixisse: “Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei”. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 28, 20)

  • Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)

  • Si annis multis vixerit homo et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas. (Liber Ecclesiastes 11, 8)

  • Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 21)

  • Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina